- OVICULA
- I.OVICULAcognomen Fabii M. a clementia morum, apud Plut. et Aur. Victorem, quorum hic: Quinctus Fabius Maximus, Cunctator inquit, Verrucosus a verruca in labris sita, Ovicula a clementia morum dictus. Sicut scorpiones contra vocabantur, moribus asperi. Appuleius Miles. 9. Nosti quendam ——— quem scorpionem prae morum acritudine vulgus appellat. Cuiusmodi homines ὄφεις, i. e. serpentes Graecis, δράκοντες quoque Lycophroni dicti sunt. Ioh. Meursius Commentar. in Lycophronem p. 125.II.OVICULAin sinu domini quiescens, memoratur in parabola nathanis, 2. Samuel. c. 12. v. 3. Ibi enim legitur pauper quidam unam habuisse oviculam a seemptam et enutritam, quae una cum filiis eius adoleverat, eius pane vescens et ex eius calice bibens et in eius sinu quiescens et ei erat locô filiae. Quae parabola quo minus videatur vero absimilis, facit insanus quorundam in Melitaeos catellos amor, quos in deliciis habent: qualis fuit Issa Publii, apud Martialem l. 1. Epigr. 110.Issa est delitiae catella Publî,Collo nixa cubat, capitque somnos,Ut suspiria nulla sentiantur.Aut in feles, qualis Mechlempe, cui Constantmi Monomachi uxorem lautos cibos et opiparos, aureis vasis quottidie apponi iussisse, refert Tzetzes Chil. 5. Histor. 12. Quid quod dracones, immanem belluam, nonnulli enutrivisse non contentietiam in lecti consortium admiserunt, ut de Aetola virgine Plut. in l. utra Animal. de puella alia, in Iudaea, sub Rege Herode, Aelian. l. 6. c. 7. de puero quodam Arcade, idem ibid. c. 36. de puero alio Patrensi, alter Aelian. Variar. l. 13. c. 46. referunt. Hodieque Arabes insignem aliquam ovem apud se habere, quam mansuefaciant et domi mulgeant, nec foras pastum dimittant (Thima illis dictam) consuevisse leguntur. Aliud est, quod de Pastore ovium Christo legimus Esai. c. 40. v. 11. Pascet ut pastor gregem suum, in brachio suo colliget agnos, et in sinu suo portabit, fetas minabit, id est, aget. Hoc enim ad bonio Pastoris officium, pertinet. quod apud Calphurnium hisce Myconis describitur.Te quoque non pudeat, cum serus ovilia vises,Si qua iacebit ovis partui resoluta recenti,Hancl Humeris portare tus, natosque tepentiFerre sinu tremulos et nondum stare paratos.Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 42. et seqq. nec non infra aliquid voce Rachel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.